Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 88

Previous Number Next Number See English 

88. Postquam manifestatum est, quod Dominum sicut Ariani agnoscant, quod Verbum Prophetarum et Evangelistarum contemnant, et quod charitatis vitam odio habeant, cum tamen super tribus illis ut columnis universum caelum pendet, tunc illi qui in cognitione et simul in fide illorum arcanorum fuerunt, judicati sunt ut Anti-Christi, qui rejiciunt tria essentialia Ecclesiae Christianae, nempe Divinum Domini, Verbum, et charitatem, et conjecti extra Christianum orbem in desertum, quod in fine plagae meridionalis prope Quaqueros est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church