87. Quoniam similiter fecerunt in mundo spirituali, et tamen perceptum est quod interius non ita cogitarent, ut hoc detegeretur, intromissi sunt in caelum ultimum; sed non sustinuerunt sphaeram charitatis et inde fidei angelorum ibi, et aufugerunt. Postea quia crediderunt in mundo, quod illi soli vivi essent, et in caelum tertium venturi, etiam in illud caelum sublati sunt; sed cum perceperunt sphaeram amoris in Dominum ibi, correpti sunt angore cordis, ac inceperunt interius cruciari, et convulsivos motus agere sicut qui in {1}angore mortis sunt, quare se inde praecipites dejecerunt. Per haec primum manifestatum est, quod nihil charitatis erga proximum, et nihil amoris in Dominum intus foverent. Deinde missi sunt ad illos, quibus munus explorandi interiora cogitationum injunctum est; et ab illis dictum est, quod Dominum vilipendant, charitatis vitam ita rejiciant ut {2}illam abhorreant, et quod Verbum Veteris Testamenti inutile faciant, ac Verbum Evangelistarum contemnant; solum ex beneplacito ex Paulo desumant ubi aliquid de sola fide dicitur; et quod haec sint arcana illorum quae pro mundo celant. @1 angore pro "angone," nisi praetuleris agone.$ @2 illam pro "illum"$