Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. Interea cum ibi permanserunt, occlusa sunt interiora mentis eorum, et aperta exteriora; per quod non apparuerunt illorum mala, per quae unum faciebant cum infernis. At cum instabat ultimum judicium, reclusa sunt interiora, et tunc coram omnibus apparuerunt quales erant: et quia tunc unum agebant cum infernis, non amplius vitam Christianam potuerunt simulare, sed ex jucundo ruebant in omnis generis mala et flagitia, ac versi sunt in diabolos, et quoque sicut illi visi sunt, quidam nigri, quidam ignei, et quidam lividi sicut cadavera: qui in fastu propriae intelligentiae fuerant, visi sunt nigri; qui in vesano amore imperandi super omnes visi sunt ignei; et qui in neglectu et contemptu veri, visi sunt lividi sicut cadavera. Ita scenae theatrorum istorum mutatae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church