Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. Omnes qui in externis vixerunt sicut Christiani, et nihili fecerunt Christianam vitam, exterius unum fecerunt cum caelis, sed interius cum infernis; et quia a conjunctione illorum cum caelo non potuerunt momento evelli, detenti sunt in mundo spirituum, qui medius est inter caelum et infernum; et permissum est illis societates formare, et una vivere sicut in mundo; et ibi per artes in mundo ignotas sistere splendida, et per id persuadere sibi et aliis, quod in caelo essent: quare ex apparentia illa externa societates suas vocaverunt caelos. Illi caeli et illae terrae super quibus habitabant, sunt quae intelliguntur per "caelum prius et terram priorem," quae transierunt (Apoc. cap. xxi. 1).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church