Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 92

Previous Number Next Number See English 

92. Mahumedani multi ex lumine naturali de spiritualibus melius capiunt, quam Christiani, quia multum cogitant, et desiderant vera: intellexerunt bene, quod omnia in coelo et in mundo se referant ad bonum et verum, et quod verum, cum creditur, sit fidei, et quod bonum, cum eo homo afficitur, sit amoris, et quod ideo binae facultates homini datae sint, intellectus et voluntas, intellectus pro receptione veri, ita fidei, et voluntas pro receptione boni, ita amoris, et quod bonum et verum unum erunt, ita intellectus et voluntas, ut homo sit vere homo, ita quoque fides et amor; percipiebant inde clare, quod qui in bono vitae sunt, in perceptione veri sint, ex causa quia bonum appetit verum, et vult conjungi, et sicut nutriri, et quod verum sit sicut spiritualis cibus bono, tum vicissim quod verum desideret bonum, ut sit aliquid, quia absque bono, non est vita in vero, ita quod sit desiderium unius ad alterum reciprocum, et quod ex eo homo sit homo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church