Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. Loquutus cum Mahumedanis de resurrectione, quod Christiani credant quod resurrectio primum futura sit cum interitu mundi, et quod tunc corpora unienda sint suae animae, et colligenda ab omni plaga ubi dissipata, et quod interea sint spiritus, quorum ideam habent sicut de vento, imprimis respiratorio, et quod sic volitent vel in aethere, vel in coelo astrifero absque auditu, visu, ac alio sensu, et quod in expectatione judicii [sint], et in hac quoque illi qui a primo ortu hujus telluris mortui sunt, qui ita volaverunt in universo nunc per 6000 annos; et quod quidam putent illos simul esse in quodam loco, qui ne locus sed ubi seu pu, tum etiam quod angeli tales sint; et quod Christiani vix capiant quod homo vivat homo post mortem sicut in mundo, non enim ideam corporis spiritualis habere possunt, sed quod usque, dum non cogitent ex doctrina, usque cogitent de se post mortem quod vivant homines, ut dum prope mortem sunt, et quod ideo illi qui de illis parentantur, aperte scribant quod sint inter angelos, loquantur cum illis, in albis vestibus, in paradisis, at ut primum ad ideas ex doctrina veniunt, cogitant, ut dictum est, de homine post mortem et de angelo ut de vento; haec dicta sunt, et responderunt tunc Mahumedani, quod mirentur talem fallaciam posse regnare apud Christianos, qui se illustratos prae reliquis dicunt, dicentes quod illi sciant se victuros post mortem, in conjugio felici victuros, et vinum bibituros, et hoc postquam rejecerant exuvias quae illis pro ultimo vestitu in crassa illa sphaera inserviverant ibi pro corpore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church