88. Vidi infestationem Mahumedanorum a Christianis in quadam urbe, ex qua infestatione aegre potuerint eripi; factum est per artes, quae plures sunt in mundo spirituali; visum tunc est quod urbs illorum in medium paulum subsiderit, et factus est murus circumcirca, sed subsidentia erat exigua, ut possent ascendere et descendere, ita ab infestatoribus tutati et exemti, qui discesserunt.