Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 87

Previous Number Next Number See English 

87. Cum loquutus cum illis qui super altero monte, aliquid ex Verbo, appercepi sanctum ab illis: ut cum dicerem, quod Dominus conceptus sit a Jehovah, et quod ideo Ipsum vocaverit Patrem, et quod inde sit quod sit Filius Dei, et quod inde sit Divinum in Ipso; et quod ideo glorificare potuerit totum corpus, ut illud corporis quod ab illis qui a parentibus hominibus nati sunt, rejicitur et putrescit, apud illum glorificatum et ex Divino in se Divinum factum sit, et cum hoc resurrexerit, nihil relinquendo in sepulchro, aliter ac fit unicuivis homini: audiebant attente, et dixerunt quod mirentur se talia non audivisse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church