Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Antonius Paduae apparuit mihi antrorsum inferius paulo, ad planum pedis; apparuit in vestitu obscuro, et loquutus cum illo num putaret se sanctum esse; primum respondebat, quod nihil minus quam sanctus, sed usque perceptum quod retineret superbum illud quod vellet esse, quare durius cum illo loquutus sum. Cum aliquis ad illum venit, ducitur ad loquendum, quod is neminem possit in coelum introducere, et quod prorsus nihil resciat de invocatione, quod hoc falsum sit. Dum quaerunt illum quid coelum, num sit Dominus, et quod sit amor ab Ipso et in Ipsum, et amor mutuus, hoc nescit, quare illudunt illum alii spiritus, a quibus se recipere vult et non potest: interior astutia in illo animadversa est; occultis modis intendit coli, sed timet, nam sic detruditur in inferiora, ubi dura patitur: potest arte ligare aliorum cogitationis ideas. Conjunctionem habet cum Jesuitis qui in albo apparent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church