Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. Zinzendorf cum primum venit in mundum spiritualem, incepit sicut fuerat in mundo circumvagari ad societates et praedicare, sed dictum est, quod nullibi recipiatur; deductus est ad asseclas Moravianos, et percepit quod non in coelo sint, sed quod in miseria, quia respuerant omnes usus vitae, qui sunt bona opera; dum volunt recipere vera, obstant falsa, quae non discuti possunt, quia multopere amaverant illa. Verbum sciunt callide et solerter falsificare, et a sensu genuino detorquere, quod fit in caetu, coeundo. Detecta sunt aliqua molimina contra socios suos, qui voluerunt arcana illorum refellere, aut etiam revelare, et dixit Zinzendorf quod propterea se removerit ab illis; dicunt quod Dominus sit amandus propter passionem crucis, sed quod non colendus. Sanctam coenam vocant recordationem passionis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church