Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 218

Previous Number Next Number See English 

218. (80) Multi ex illis dicebant se velle instrui, et sic rejicere illam fidem, sed incassum; haesit irradicata quia illa fuit principium vitae illorum: et quod mirum est, eruditi ex illo religioso, spectant justificationem per solam fidem sicut arcanum Divinum, adeo ut illam tangere sit sicut [tangere] pupillam oculi, dicentes quod se jurejurando devinxerint ad illam, at cum illis ostensum est, quod illa describatur in Apocalypsi per bestiam ex mari, et apud Danielem per parvum cornu quod crevit ad omnes plagas, et dejecit ex coelo exercitum ibi, et cum audiunt hoc confirmatum ex coelo, ubi correspondentiam percipiunt, usque justificationem colunt ut suum idolum; intelligitur justificatio per fidem separatam. De conatu ad bonum post justificationem etiam multa loquutus sum, num in conatu sit aliquid voluntatis ab homine; dixerunt quod sit, alii quod non sit, et quod bene separandum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church