Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 204

Previous Number Next Number See English 

204. (66) Audivi plures ex doctis ratiocinantes de variis quae fidei eorum fuerunt, et quae a nativitate illis, et inde religionis suae vera, et ratiocinatio erat acris et vehemens, et quisque refellebat alterum, et erant angeli qui audiebant; dicebant quod non percipiant apud ullum aliquam affectionem veri, et inde nec visum veri, ita non jucundum mentis ex aliquo vero, quod mirabantur, quod confirmare possent falsa, et dixerunt quod solum jucundum ratiocinandi esset ex fastu, quod sic non possint progredi in aliquam sapientiam, nam subsistunt, at illi qui in affectione veri sunt, semper progrediuntur a vero in vera, et sic continue, et tandem in sapientiam et sic in felicitatem angelicam, et dixerunt quod ut primum audiant tales ratiocinatores, avertant se, et ligare cum illis [non] velint consortium, quia non vident aliquid; tales sunt plerique qui se confirmaverunt in fide separata, non modo doctrina sed etiam vita, nam illi cogitant secum, quid opus ut sciam quid malum, quia hoc non damnat, [seu] quid bonum quia hoc non salvat, modo cogitem ex fide illa quod Dominus impleverit omnia legis pro me, et quod meritum Ipsius mihi imputetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church