Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 203

Previous Number Next Number See English 

203. (65) Dictum est ab angelis, quod sola fides non sit dabilis; spiritus qui in sola fide in mundo fuerant, indignati percurrebant undequaque ubi spiritus angelici erant, et quaerebant anne sola fides dabilis sit; ita percurrebant ad 10 et ad 15, et ubique responsum tulerunt, quod non dabilis, quia fides absque amore est scientia, et illorum fides scientia falsi, et si vellent vocare scientiam fidem, quia sibi persuadent, tametsi non intelligunt num ita sit, non aliud est quam persuasio, quia ita dictum, vix aliud quam quod cadavera et ossa, et sepulchra hominum, sint sancta, cum tamen sunt stercora, et significant damnationem ac infernum. His auditis percurrebant et quaesiverunt quid amor, annon fides sola; spiritus angelici putabant illos insanos, et magis cum dicebant quod fides sola esset opera, sicut dixissent quod cogitare esset facere: porro percurrebant et dicebant, num sic fides sit non ens; responsum tulerunt quod fides separata a charitate sit non ens, quia fides dicitur fides ex charitate quae est ejus anima, et quod tale ens sit quale est corpus absque anima.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church