Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. (34) Pugna draconis cum Michaele postea talis erat [ut sequentia], perstabat enim per aliquot dies; visa est manus extensa super coelos a Domino; apparebat in plaga occidentali versus septentrionem sicut magnum tergum [draconis] elevatum versus coelum supra medium; ita visi sunt angeli in ingenti numero; draconici erant in introitu illo, et [angeli] loquebantur cum illis de Domino, et de bonis charitatis et inde fidei; omnes tunc ad illos versi sunt, et audiebant quid dicerent, et draconici acti [sunt] in cogitationes de Domino et de sola fide, quas habuerunt in mundo, et tunc plerique nullam ideam Divinam Domini habebant, nec aliquam ideam charitatis et operum; angeli sapienter cum illis de ea re reloquuti sunt, sed incassum, praeter quod omnes angeli in coelis ita sentiant, sed incassum, et tandem post pugnam, dum amplius solum respondere extra rem seu verum voluerunt, sed non potuerunt, judicati sunt ad dejectionem ab omni loco ubi tales sunt, sed cum dixerunt quod resisterent, visus est Dominus descendere e Sole sicut in candida nube, et dedit judicium, ut omnes inventi tales separarentur et abalienarentur, et tunc dejecti sunt successive et per vices secundum nexum societatum coeli, ingens numerus versus plagam occidentalem; tunc millia apparebant ut unus; sentiebatur in me intus gravis collisio veri et falsi, quae fuit tentationis. Tota plaga occidentalis erat plena talibus qui dejecti sunt e coelis, et tunc visa est terra se aperire, et dejiciebantur, et operiebantur nimbo; erant omnes tales qui nusquam abstinuerunt a cogitare et velle malum, solum a facere malum ex timoribus. Hoc factum 1757 die 11 Aprilis. Visi sunt draconici a meridionali plaga ad occidentalem sub signo caudae in linea curva; ad meridiem ibi erant, qui justificationis gradus calluerunt et apud se confirmaverunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church