Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 156

Previous Number Next Number See English 

156. (23) 1) Explorati illi qualem ideam de Deo habuerunt, comperti quod cogitaverint de solo Deo Patre, et de Domino sui simili, hoc ex fide illorum, ut Pater misereatur propter Filium, et tunc nihil de Divino Domini; iterum, [quod cum cogitaverint] de uno Deo, non simul de Domino, cum tamen Pater non adiri queat, quia nemo Ipsum videt quam solus Filius, et quod Dominus sit via, ita per Ipsum adeundus, et quod in Ipsum erit fides, et non in Patrem; inde de Deo non habere potuerunt ideam determinatam, nisi sicut [de] vento aut nube, aut de natura in minimis, et non est idea Divina de Domino, cum cogitatur de Ipso sicut de vulgari homine: conquesti sunt angeli, quod ex idea illorum, quae communicatur illis, perturbentur: et delati propterea in plagas circumcirca, et tunc loca ubi venerunt apparuerunt obscura, quia idea Dei vera facit ipsum clarum: quidam ex illis [delati] in loca infra secundum vitam, quidam ut informarentur ulterius, et tunc illi soli receperunt ideam Divinam de Domino, qui bene vixerunt. Vidi in locum illorum successisse, qui a Domino reconditi sunt, ne contagio laederentur, qui intelliguntur per illos in Apocalypsi Cap. XX, qui occisi et e sepulchris exemti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church