154. (21) In occidentali plaga visa est multitudo, quorum loquela sonabat sincera, sic ut ex loquela crederentur quasi sinceritates; per loquelam et ratiocinationes de sinceritate potuerunt adducere simplices ad credendum quod tales, sed usque deprehensi quod intus essent sicut lupi, quia absque religione et inde absque conscientia; audivi illos consultantes quomodo simplices deciperentur et illis sua bona diriperentur, quidam ut sic dominarentur, et tunc a tergo aggressi [sunt] illos, et inspirarunt mala; sic eos subjugare possunt; sed hoc visum in Coelo, et illi conjecti sunt in infernum circa tractum occidentalem meditullii, erant enim insinceritates et quoque malitiae, excogitatores artium fine lucrandi et dominandi.