Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. (20) Vidi quondam plures in quadam domo sedentes circum mensam; apparebant sicut mercatores, divites, et accedebant adhuc plures, ut factus sit numerus eorum; apparebant facie sicut probi, et veste induti sicut forent spiritus angelici, sed vidi quod omnes illi conjecti sint in loca deserta et in sylvas, ita extra societates probas; dicta est causa, quia in mundo in externa forma vixerunt sicut Christiani, [et] bene egerunt, sed hoc solum ad captandum famam sinceri et honesti, ut lucrarentur, et quod ne hilum fecerint propter Deum aut proximum, sed propter se, et quod inde nullam communicationem cum Coelo haberent; inde est quod illuc ejecti sint, ubi inter latrones vagantur, et latrocinantur, nam cum talibus auferuntur vincula externa, fiunt latrones; [tales] etiam fierent in mundo, si non externa, quae sunt timores jacturae famae et inde lucri, illos tenerent in vinculis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church