Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 132

Previous Number Next Number See English 

132. Erant apud me quidam ex Tartaria, qui habitabant extra Murum chinensem, dicentes quod terra populosa sit, nec scirent aliquid de bello, dicentes quod sint absque amore regnandi, et quod dent regimen illis qui dicunt se posse regere et gubernare, et si non potest, rejicitur cum mulcta; amantur qui faciunt rectum et justum: dicentes quod omnes in opere sint, et quod otiosos ejiciant. Dicunt [quod] aliquoties Christiani ad illos veniant, et mirantur quod dicant, quod Deus sit homo, quia credunt quod omnes id sciant; et quoque dicunt se habere praecepta decalogi, et quod vivant secundum illa, quia Deus ita vult; dicebant quod Librum sanctum habeant, de quo alii non sciunt, et quem intelligunt; et inquisitum est; erant psalmi Davidis. Vocant Chinenses suos amicos, quia ex sua natione, nec cogitant de bello; si aliqui venirent, omnes cum suo penu abirent illis insciis; vidi etiam praedicatorem Christianum apud spiritus ex illa regione; sunt animo tranquillo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church