Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 131

Previous Number Next Number See English 

131. Quondam eram in dulci somno, et cum evigilatus, vidi circum me aliquot Chinenses, et agniti quod sederent pedibus decussatim, et loquebantur inter se, et compertum, quod illi a Domino ad me missi sint, ut scirem quales ex illis plures sunt; dicebant angeli, quod jucunditas somni mei ex eo influxerit, quod angeli cum illis loquuti sint de Deo, et de mirabilibus sapientiae, et quod inde illi ita jucundati sint, ut fuerint in alicujus pacis coelestis tranquillitate; et quod spiritus mali non possent appropinquare, quia erant genio spirituali coelesti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church