Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 127

Previous Number Next Number See English 

127. Cum ultimum Judicium perstabat, illi qui in occidentali plaga erant ultra Mahumedanos, tunc deducti sunt versus orientem, sed non per circuitum, verum supra septentrionale planum Christianorum, et quod miratus sum, in altum, sic ut per viam supra Christianos translati sint, et tamen non communicabant cum illis: et dein loca sortiti sunt circum Mahumedanos ab oriente et quoque a meridie. Ubi coeli Mahumedani sunt, ibi utrinque a lateribus apparebant hiatus, declives in profundum; illuc conjecti sunt mali eorum, qui idola coluerunt, et nihil cogitaverunt de Deo, et simul malam vitam vixerunt. Etiam similis hiatus est a latere septentrionali deserti Mahumedani; in illum conjecti sunt pessimi: tum etiam multi ex Romano-Catholica religione qui idola sanctorum coluerunt, et prorsus nihil cogitaverunt de Domino: hi collecti sunt e septentrionali plaga sub montibus ibi, et commixti sunt gentilibus, [ex] causa quia similes sunt. Dein vidi totam vallem septentrionalem, usque ad montes ibi evulsam funditus, et omnes qui ibi disjectos, et tunc apparuit ibi sicut fumosum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church