Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 126

Previous Number Next Number See English 

126. Circa ultimum Judicium apparebant Christiani in medio ibi ordinati ad distantiam a centro ad peripherias et quoque ad plagas secundum lucem veri ex amore boni; circum illud medium visi sunt Pontificii anterius, [tunc] Mahumedani, similiter ad omnes plagas propius ad Christianos secundum lucem veri ex bono; extra illum ambitum visi sunt Gentiles, ordinati secundum religiosum suum, et secundum vitam ex illo; apud omnes sunt similes terrae, discriminatae in montes, colles, petras et valles, et supra illas sunt expansa, in quibus optimi illorum, qui receperunt ab angelis vera doctrinae de Domino et de vita: extra illos apparuit sicut mare, quod terminus. Omnes ambitus simul sumti non extenduntur in planum, sed in globum, sicut Tellus, quare cum perductus sum ad gentiles, postquam transivi Mahumedanos, descendebam per obliquum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church