Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 119

Previous Number Next Number See English 

119. Explorantur omnes post mortem, qualem ideam de Deo habent; illa idea est omnium principalis, quia conjunctio cum Domino, et conjunctio cum coelo, est secundum illam, et omne amoris et fidei Ecclesiae est inde secundum illam, quia omne Ecclesiae est Divinum, imo est Deus; inde omne Ecclesiae homini est ex idea de Deo; inde qualis illa idea est, tale cuivis coelum. Africani etiam inter se differunt secundum ideam de Deo; quidam colunt Deum invisibilem et visibilem; quidam ex illis duos faciunt, quidam ex illis unum et eundem: quidam instructi [sunt] a Christianis quod Deus natus sit homo, et hoc recipiunt, at cum audiunt quod distinguant Divinum in tres personas, abeunt, credentes tamen quod Christiani tametsi dicunt tres, usque cogitent unum; nam quid filius natus ab aeterno, non comprehendunt: quidam, qui eorum optimi sunt, credunt quod Deus omnino homo sit; dicunt quod illi, qui crediderunt Deum natum esse hominem, olim vidissent stellam lucidam in aere. Sapientiores ex illis credunt Deum natum esse hominem in Mundo, et ita se manifestavisse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church