Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 118

Previous Number Next Number See English 

118. Deductus sum iterum ad Africanos per viam primum septentrionalem et postea occidentalem; vidi ibi sicut palatium ubi aliqui erant, et postea ulterius, ubi substiti, et audivi ingentem numerum emitti e Christiano coelo ad illos, qui erant Africani, et ibi illi qui vixerant in mundo secundum religiosum suum, et agnoverunt unum Deum sub forma Humana; dictum est illis, quod qui in bono vivit secundum religionem, etiam in affectione veri sit, quia bonum vitae nihil plus desiderat quam verum, nam desiderat scire quomodo bene vivendum sit; inde gaudent cum informantur; et quod omnes tales recipiant vera a Domino ac illustrentur secundum quale et quantum boni vitae; hoc agnoverunt et laetati sunt. Gens Africana in hac Tellure prae reliquis gentibus in illustratione potest esse, quoniam tales sunt ut cogitent interius, et sic recipiant vera et agnoscant illa; alii ut Europaei exterius modo cogitant, et recipiunt vera in memoria, nec vident illa interius ex aliqua luce intellectuali, quam nec agnoscunt in rebus fidei. Dixi illis quod pauci Christiani vivant secundum religionem, sed secundum leges civiles, et moraliter bene propter famam, honores et lucra, et quod raro cogitent vivere secundum doctrinalia, credentes etiam [se] salvari per fidem doctrinae, et non per vitam, quare nec habent doctrinalia vitae: hoc Africani valde mirati sunt, non volentes credere quod ita sit, credentes quod nullus homo sit, qui non vivit secundum religionem suam, et si non, quod non possit aliter quam fieri stupidus et malus, quia tunc non recipit aliquid e coelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church