653. "Et exivit Sanguis e torculari usque ad frena equorum" significat violentiam illatam Verbo per diras falsificationes veri, et inde intellectum ita obturatum ut homo vix doceri possit amplius, et sic duci per Divina vera a Domino.--Per "sanguinem" significatur violentia illata Verbo (n. 327), ac Divinum Verum Verbi falsificatum et prophanatum (n. 379); nam per "sanguinem e torculari" intelligitur mustum et vinum ex botris calcatis, ac per mustum et vinum similia significantur (n. 316); per "frena equorum" significantur vera Verbi, per quae intellectus ducitur; "equus" enim significat intellectum Verbi (n. 298), inde per "frenum" significatur verum per quod intellectus ducitur; "usque ad frena equorum" est usque intra os, cui frenum insertum est, et equus per os potatur et nutritur; quare etiam significatur quod talis violentia illata sit Verbo per diras falsificationes ut homo vix doceri possit amplius, et sic duci per Divina vera a Domino. Per "frenum" etiam significatur id per quod intellectus ducitur (Esaj. xxx. 27, 28; cap. xxxvii. 29); et per "sanguinem uvarum" significatur Divinum Verum Verbi (Gen. xlix. 11; Deutr. xxxii. 14); hic autem in opposito sensu.