Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 652

Previous Number Next Number See English 

652. (Vers. 20) "Et calcatum est torcular extra urbem," significat quod exploratio facta sit ex Divinis veris Verbi, qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae.--Per "calcatum est torcular" significatur quod exploratio facta sit qualia essent opera; per "calcare torcular" significatur explorare, et per "botros," qui calcantur, significantur opera, ut supra (n. 649), hic opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae, quae sunt opera mala: per "urbem" hic intelligitur urbs magna, de qua supra (cap. xi. vers. 8), quae vocatur "urbs magna, spiritualiter Sodoma et Aegyptus;" quod per illam intelligatur doctrina Fidei separatae a Charitate, quae est doctrina Ecclesiae Reformatorum, videatur supra (n. 501, 502); et quia omnis exploratio doctrinae Ecclesiae fit per Divinum Verum Verbi, et hoc non est in doctrina illa, sed extra illam, etiam id per quod calcatio facta sit "extra urbem" significatur. Ex his constare potest, quod per "calcatum torcular extra urbem" significetur quod exploratio facta sit ex Divinis veris Verbi, qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae. Per "calcare torcular" non solum significatur mala opera explorare, sed etiam illa apud alios sustinere, tum removere et conjicere in Infernum, in sequentibus locis:

"Ego loquor in justitia, magnus ad salvandum: quare rubicundus quoad vestem Tuam, et vestes Tuae sicut Calcantis in Torculari; Torcular calcavit Solus" (Esaj. lxiii. 1-3);

"Dominus prostravit omnes robustos meos, Torcular calcavit Dominus filiae Jehudae" (Thren. i. 15);

Sedens super Equo albo" pascit gentes virga ferrea," idemque "Calcat torcular vini furoris et irae Dei" (Apoc. xix. 15).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church