649. "Et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae," significat operationem Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt.--Hic est Sensus spiritualis horum verborum, quoniam per binos illos "Angelos" significantur Caeli Regni spiritualis et Regni caelestis Domini (n. 647, 648); ac Caeli nihil faciunt ex se, sed a Domino, angeli enim in Caelis sunt modo recipientes; quare nihil aliud in Sensu spirituali significatur quam operatio Domini, hic in Ecclesiam in Christiano orbe, inque opera charitatis et fidei apud homines ibi; per "vineam" enim significatur illa Ecclesia (de qua in articulo 651 sequente), et per "botros" et "uvas" significantur opera charitatis; quod haec per "botros" et "uvas" significentur, est quia sunt fructus vitis in vinea, et per "fructus" in Verbo significantur bona opera. Quod "Angelus exiens ex Altari dixerit ad Angelum qui exivit e Templo, quod hic mitteret falcem et vindemiaret," est quia per "Angelum exeuntem ex Altari" significantur Caeli Regni caelestis seu Caeli qui in bonis amoris sunt, et per "Angelum exeuntem e Templo" significantur Caeli Regni spiritualis seu Caeli qui in veris sapientiae sunt, ut supra dictum est; ac bonum amoris non operatur aliquid ex se, sed per verum sapientiae, nec verum sapientiae operatur aliquid ex se, sed ex bono amoris; quod ita sit, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia; haec causa est, quod "Angelus exiens ex Altari" dixerit ad "Angelum qui exivit e Templo," ut "mitteret falcem et vindemiaret botros vineae terrae:" inde nunc est, quod per illa significetur Operatio Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui. Quod "uvae" et "botri significent bona et opera charitatis, constare potest ex sequentibus locis:
"Vae Mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes Vindemiae; non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; perit sanctus e terra, et rectus inter homines" (Mich. vii. 1,2);
"Uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis" (Deutr. xxxii. 32);
"Vinea fuit Dilecto meo; exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas" (Esaj. v. 1, 2, 4);
"Hi respicientes ad deos alienos, amantes lagenas uvarum" (Hosch. iii. 1) "Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colliguntur ficus, neque ex rubo Vindemiant uvam" (Luc. vi. 44);
"Erit in medio terrae quasi racemationes, quando consummata est Vindemia" (Esaj. xxiv. 13{1});
"Si Vindemiatores venerint tibi, non relinquent racemationes" (Jerem. xlix. 9; Obad. vers. 4, 5);
"Super Vindemiam tuam vastator cecidit" (Jerem. xlviii. 32, 33);
"Commovebimini confidentes, quia consummatur Vindemia, collectio non veniet" (Esaj. xxxii. 9, 10). (Praeter alibi, ubi dicitur "fructus vineae," et "ex vite.") Sunt bona amoris caelestis, et sunt bona amoris spiritualis; bona amoris caelestis sunt amoris in Dominum, et bona amoris spiritualis sunt amoris erga proximum; haec bona vocantur bona charitatis, ac intelliguntur per "fructus vineae," quae sunt uvae et botri; at bona amoris in Dominum intelliguntur in Verbo per "fructus arborum," imprimis per "olivas." @1 13 pro "12, 13"$
649b. "Quia maturuerunt uvae ejus," significat quia ultimus status Ecclesiae Christianae est.--Simile significatur per "maturuerunt uvae vineae" quod supra per "aruit messis," sed "messis" dicitur de Ecclesia in communi, et "vinea" de Ecclesia in particulari; quod "aruit messis" significet ultimum statum Ecclesiae, videatur supra (n. 645), similiter itaque "maturuerunt uvae vineae." "Vinea" significat Ecclesiam ubi Divinum Verum Verbi est, et Dominus per id notus, quoniam "vinum" significat Verum interius, quod a Domino per Verbum est; proinde significat "vinea" hic Ecclesiam Christianam: quod "vinum" significet verum ex bono amoris, ita a Domino, videatur supra (n. 316).