648. (Vers. 18.) "Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem," significat Caelos Regni caelestis Domini, qui in Bono Amoris a Domino sunt.--Per "alium Angelum" hic significantur Caeli Regni caelestis Domini, quia visus est exire ex altari; per "altare" enim significatur cultus Domini ex amore, videatur supra (n. 392); et per "ignem" significatur amor (n. 468); et per "ignem super altari" significatur Amor Divinus (n. 395): quod dicatur quod "habuerit potestatem super ignem," est quia angeli custodiunt apud se illum amorem.