Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 475

Previous Number Next Number See English 

475. "Qui creavit Caelum et quae in eo, et Terra et quae in ea, et Mari et quae in eo," significat qui vivificat omnes qui in Caelo et qui in Ecclesia sunt, ac omnia et singula apud illos. - Per "creare" in naturali Sensu significatur creare, in spirituali autem Sensu per "creare" significatur reformare et regenerare (n. 254, 290), quod etiam est vivificare; per "Caelum" intelligitur Caelum ubi sunt Angeli; per "terram et mare," significatur Ecclesia, per "terram" illi qui in internis ejus sunt, et per "mare" illi qui in externis ejus (n. 398, 470); per "quae in illis" significantur omnia et singula apud illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church