Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 314

Previous Number Next Number See English 

314. (Vers. 6.) "Et audivi vocem in medio quatuor Animalium dicentem," significat Divinam custodiam Verbi a Domino. -Quod "quatuor Animalia" seu Cherubi, significent Verbum a primis in ultimis, et custodias ne vera et bona interiora ejus violentur, videatur supra (n. 239); et quia custodiae illae sunt a Domino, ideo audita est vox in medio quatuor Animalium; per "in medio" illorum intelligitur Verbum quoad Sensum internum spiritualem, quem Dominus custodit. Quod custodia significetur, patet ab illis quae dixit, "Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris;" per quae significatur, quia aestimatio boni et veri tam pusilla est ut vix ulla, providebitur ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur; et hoc providetur a Domino per id, quod tandem non sciant aliquod bonum, et inde nec aliquod verum, sed mere malum et falsum; nam qui sciunt bona et vera, possunt violare, imo prophanare illa, non autem qui non sciunt, Quod haec sit Divina Providentia ad custodiendum Verbum, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 221-233, n. 257 fin., 258 princ.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church