Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 313

Previous Number Next Number See English 

313. "Et sedens super illo habens stateram in manu sua," significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos. -Per "stateram in manu" significatur aestimatio veri et boni; omnes enim mensurae tum pondera in Verbo significant aestimationem rei de qua agitur. Quod mensurae et pondera significent talia, patet ex his apud Danielem: Apparuit scriptura coram Belschazare Rege Babelis, cum biberet vinum ex vasis auri et argenti e Templo Hierosolymitano desumptis, Mene, Mene, Thekel, Perizin, hoc est, Numeratus, Numeratus, Appensus, Divisus; cujus interpretatio haec est; Mene, numeravit Deus Regnum tuum et finivit illud; Thekel, appensus es in trutina et deprehensus deficiens; Perez, divisum est Regnum, et datum Medo et Persae (v. 1, 2, 25-28{1}); per "bibere ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani" et simul colere alios deos, significatur prophanatio boni et veri, sicut etiam per "Babelem;" per "mene" seu numerare, significatur nosse quale ejus quoad verum; per "thekel" seu appendere, significatur nosse quale ejus quoad bonum; per "perez" seu dividere, significatur dispergere. Quod quale veri et boni significetur per mensuras et per lances in Verbo, patet apud Esajam: "Quis mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, complexusque est in trientali pulverem terrae, et appendit in libra montes, et colles in lancibus" (xl. 12); et in Apocalypsi:

Angelus mensus est murum sanctae Hierosolymae "centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, Angeli' (xxi. 17). @1 25-28 pro "26, 28"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church