Apocalypse Revealed (Whitehead) n. 306

Previous Number Next Number See English 

306. "Sedenti Super illo datum est tollere pacem de terra," significat sublatam charitatem, securitatem spiritualem, et requiem internam. - Per "pacem" significantur omnia in complexu quae a Domino sunt, et inde omnia Caeli et Ecclesiae; et in illis beatitudines vitae: haec sunt "pacis" in supremo seu Intimo sensu. Quod "pax" sint charitas, securitas spiritualis, et requies interna, sequitur inde; nam cum homo in Domino est, est in pace cum proximo, quae est charitas; (et) in tutela contra Inferna, quae est securitas spiritualis: et cum est in pace cum proximo et in tutela contra Inferna, est in requie interna a malis et falsis. Cum itaque haec omnia sunt ex Domino, constare potest quid in genere et in specie per "pacem" significatur in sequentibus locis:

"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; super Cujus humero Principatus: vocabitur Nomen Ipsius Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis: multiplicanti principatum et Pacem non erit finis" (Esaj. ix. 5, 6 (B.A. 6, 7));

Jesus dixit, "Pacem relinquo vobis, Pacem Meam do vobis" (Joh. xix. 27);

Jesus dixit, "Haec locutus sum, ut in Me Pacem habeatis" (Joh. xvi. 33);

In diebus Ejus florebit justus, et multa Pax" (Psalm. lxxii. 3, 7);

"Tunc pangam foedus Pacis" (Ezech. xxxiv. 25{1}; cap. xxxvii. 25, 26; Malach. ii 4, 5);

"Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis Pacem, dicentis Sioni, regnat Deus{2} tuus" (Esaj. lii. 7);

"Benedicat tibi Jehovah, et tollat facies Suas super te, et det tibi Pacem" (Num. vi. 24-26);

"Jehovah benedicat populo Suo in Pace" (Psalm. xxix. 11);

"Jehovah redimet in Pace animam meam" (Psalm. lv. 19 (B.A. 18)). Est opus justitiae{3} Pax, labor justitiae Quies, et Securitas in aeternum: ut habitent in tabernaculo Pacis, et in tentoriis Securitatis et in Quietibus tranquillis" (Esaj. xxxii. 17, 18);

Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, "in quam domum intraveritis primum dicite Pacem domui; et si fuerit Filius Pacis, requiesce super illo Pax vestra" (Luc. x. 5, 6; Matth. x. 12-14);

Miseri possidebunt terram, et deliciabuntur super multitudine Pacis vide rectum, sic postremum viro Pax" (Psalm. xxxvii. 11, 37);

Zacharias prophetans dixit, "Ortus ex alto apparuit, ad dirigendum pedes nostros ad viam Pacis" (Luc. i. 78, 79{4});

"Recede a malo, et fac bonum; quaere Pacem, et persequere eam (Psalm. xxxiv. 15 (B.A. 14){5});

"Pax milia amantibus legem Tuam{6}" (Psalm. cxix. 165, 166);

"Utinam auscultasses praeceptis Meis, et erit sicut fluvius Pax tua non Pax, inquit{7} Jehovah, impiis" (Esaj. xlvii. 18, 22);

"Jehovah loquetur Pacem ad populum Suum: Justitia et Pax osculentur se" ((Psalm.) lxxxv. 9, 11 (B.A. 8, 10){8});

"Non Pax in ossibus meis propter peccatum meum (Psalm. xxxvii. 4 (B.A. 3));

"Satiavit me amaritudinibus, remota est a Pace anima mea; oblitus sum boni" (Thren. iii. 15, 17). (Praeter multis aliis in locis) Ex quibus videri potest, quod antedicta per "pacem" intelligantur: tene mentem in pace spirituali, et clare videbis Similiter in his (Esaj. xxvi. 12; cap. liii. 5; cap. liv{9} 10, 13; Jerem. xxxiii. 6, 9: Hagg. ii. 9; Sach. viii,{10} 16, 19; Psalm. iv. 7-9 (B.A. 6-8), Psalm. cxx. 6, 7; Psalm. cxxii. 6-9; Psalm. cxxviii. 5, 6; Psalm cxlvii. 14{11}). Quod Pax sit intime afficiens beatitudine omne bonum, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 284-290). @1 25 pro "25, 27"$ @2 Deus pro "Rex"$ @3 justitiae pro "Jehovae"$ @4 78, 79 pro "78"$ @5 15 pro "8"$ @6 Tuam pro "meam"$ @7 inquit pro "inquiet"$ @8 9, 11 pro "9, 10"$ @9 liv. pro "lix."$ @10 viii. pro "xii."$ @11 14 pro "12"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church