305. (Vers. 4.) "Et exivit alius Equus, rufus," significat intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et inde quoad vitam apud hos. - Per "equum" significatur intellectus Verbi (n. 298), et per "rufum" significatur bonum deperditum; quod color albus praedicetur de veris, quia ille est ex luce Solis caeli, et color ruber de bonis, quia ille est ex igne Solis caeli, videatur supra (n. 167, 231): quod autem "rufum" praedicetur de bono deperdito, est quia per "rufum" intelligitur rubrum infernale, quod est ex igne Inferni, qui est amor mali; rufum, quod est rubrum infernale, est tetrum et abominable, quia nihil vivum in illo est, sed omne mortuum; inde est quod per "equum rufum" significetur intellectus Verbi deperditus quoad bonum. Hoc quoque constare potest a descriptione ejus, quod "datum sit ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent," ut sequitur: etiam "secundum Animal," quod erat simile vitulo, per quod significatur Divinum Verum Verbi quoad affectionem (n. 242{1}), dixit, "Veni et aspice," ita ostendit, quod nulla affectio boni, ita nullum bonum, apud illos esset. Quod "rubrum" dicatur de amore tam boni quam mali, constare potest a sequentibus locis:
"Qui lavit in vino indumentum Suum, et in sanguine uvarum velamen Suum, Ruber oculis prae vino, et albus dente prae lacte" (Gen. xlix. 11, 12);
haec de Domino. "Quis Hic venit ex Edom: Ruber quoad vestem, et vestis sicut calcantis in torculari" (Esaj. lxiii. 1, 2{2} etiam de Domino. "Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte, Rubri erant quoad ossa prae gemmis rubentibus" (Thren. iv. 7). In his locis "rubrum" praedicatur de amore boni; in sequentibus de amore mali:
"Clypeus Rubicundus factus est, et viri Purpurati, in igne facularum currus eorum, aspectus eorum sicut facum" (Nah. ii. 4, 5 (B.A. 3, 4));
"Si fuerint peccata vestra sicut Coccinea, Sicut nix albescent: si Rubra fuerint sicut Purpura, sicut lana erunt (Esaj. i. 18). Nec aliud significatur Per "Draconem Rufum" (Apoc. xii. 3);
Et per "Equum Rufum Stantem inter myrtos" (Sach. i. 8). Similia praedicantur de coloribus qui trahunt ex rubro, ut de coccino et purpura. @1 242 pro "241"$ @2 1, 2 pro "2"$