Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Quod Deum attinet: amare et reciproce amari non potest dari in aliis, in quibus est aliquid infiniti, seu aliquid essentiae et vitae amoris in se, seu aliquid Divini; si enim aliquid infiniti, seu essentiae et vitae amoris in se, hoc est, aliquid Divini, esset in illis, tunc non amaretur ab aliis, sed amaret se; infinitum enim seu Divinum est unicum; si hoc in aliis foret, forent* Ipsum, ac foret Ipse amor sui, cujus ne hilum dari potest in Deo; hoc enim prorsus oppositum est Essentiae Divinae; quare [amare et reciproce amari] dabitur in aliis, in quibus nihil Divini in se, est: quod id detur in creatis a Divino, infra videbitur. Sed ut detur, erit Infinita Sapientia, quae unum faciet cum Infinito Amore; hoc est, erit Divinus Amor Divinae Sapientiae et Divina Sapientia Divini Amoris, de quo supra, n. 34 ad 39. * Prima editio: foret


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church