Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. Quis non id potest videre, qui potest intueri amoris essentiam: quid enim est amare se solum, et non aliquem extra se, a quo redametur; hoc potius est dissolutio quam conjunctio; conjunctio amoris est a reciproco, et reciprocum non datur in se solo; si putatur dari, est a reciproco imaginativo in aliis. Ex his patet, quod Divinus Amor non possit aliter quam esse et existere in aliis, quos amet, et a quibus ametur; cum enim tale est in omni amore, maxime erit, hoc est, infinite, in Ipso amore.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church