413. XIII. Quod Sapientia seu Intellectus ex potentia sibi data ab amore [seu voluntate] possit elevari, ac recipere illa quae lucis sunt e Coelo, ac percipere illa. Quod homo possit percipere arcana sapientiae, dum audit illa, supra passim ostensum est; haec facultas hominis est quae vocatur Rationalitas, quae cuivis homini est ex creatione; per hanc facultatem, quae est facultas interius intelligendi res, et concludendi de justo et aequo, ac de bono et vero, homo distinguitur a bestiis; hoc itaque est, quod intelligitur per quod Intellectus possit elevari, et recipere illa quae lucis sunt e Coelo, et percipere illa. [2] Quod ita sit, etiam in quadam effigie videri potest in Pulmone, quia Pulmo correspondet Intellectui: videri potest in Pulmone ex substantia ejus cellulosa, quae consistit ex continuatis bronchiis usque ad folliculos* minimos, qui sunt receptiones aeris in respirationibus; haec sunt, cum quibus cogitationes unum per correspondentiam agunt; substantia illa follicularis est talis, ut possit expandi et contrahi in duplici statu, in uno cum corde, et in altero paene separato a corde, in statu una cum corde, per arterias et venas pulmonares, quae ex solo corde sunt,** in statu paene separato a corde, per arterias et venas bronchiales, quae ex vena cava et aorta sunt; haec vasa extra cor sunt: [3] hoc in Pulmone, quia Intellectus potest super amorem proprium, qui correspondet cordi, elevari, et recipere lucem e Coelo: sed usque dum Intellectus elevatur supra amorem proprium, non recedit ab illo, sed trahit ex illo id quod vocatur affectio sciendi ac intelligendi propter aliquid honoris, gloriae aut lucri in Mundo; hoc aliquid adhaeret cuivis amori sicut superficies, ex quo amor superficie tenus lucet, at apud sapientes translucet. Haec de Pulmone allata sunt, ut confirmetur, quod Intellectus possit elevari, ac recipere et percipere illa quae lucis coeli sunt, est enim plenaria correspondentia; ex correspondentia videre est ex Intellectu pulmonem, et ex Pulmone intellectum, et sic ex utroque simul confirmationem. * Prima editio: solliculos ** Prima editio: sunt;