412. Haec quae dicta sunt, in quadam imagine videri et sic confirmari possunt ex correspondentia cordis cum amore, et pulmonis cum intellectu, de qua supra, nam cum cor correspondet amori, tunc determinationes ejus, quae sunt arteriae et venae, correspondent affectionibus, et in pulmone affectionibus veri: et quia in pulmone etiam sunt alia vasa, quae vocantur aerifera, per quae fit respiratio, -quare- haec vasa correspondent perceptionibus. [2] Probe sciendum est, quod arteriae et venae in pulmone non sint affectiones, et quod respirationes non sint perceptiones et cogitationes, sed quod correspondentiae sint, correspondenter enim seu synchrone agunt;* similiter ut cor et pulmo, quod non sint amor et intellectus, sed quod sint correspondentiae; et quoniam sunt correspondentiae, potest unum videri in altero: [3] ille qui omnem fabricam pulmonis ex anatomia novit, si confert illam cum intellectu, potest clare videre, quod intellectus nihil agat ex se, non percipiat nec cogitet ex se, sed omne ex affectionibus quae sunt amoris, quae in Intellectu vocantur affectio sciendi, intelligendi et videndi id, de quibus supra actum est: omnes enim status pulmonis dependent a sanguine e corde, et ex vena cava et aorta, ac respirationes, quae fiunt in ramis bronchialibus, existunt secundum illorum statum, nam cessante sanguinis influxu cessat respiratio. [4] Perplura possunt adhuc ex Pulmonis fabrica collata cum Intellectu, cui correspondet, detegi; sed quia scientia anatomica paucis nota est, ac demonstrare aut confirmare aliquid per ignota, ponit rem in obscuritate, -quare- non licet plura de his dicere: ex nota mihi pulmonis fabrica plene convictus sum, quod amor per suas affectiones se conjungat intellectui, et quod intellectus non se conjungat alicui affectioni amoris, sed quod ab amore reciproce conjungatur, propter finem ut amori sit vita sensitiva et vita activa. [5] At omnino sciendum est, quod homini duplex respiratio sit, una spiritus et altera corporis, et quod respiratio spiritus dependeat a fibris e cerebris, et respiratio corporis e vasis sanguineis e corde, et e vena cava et aorta. Praeterea evidens est, quod cogitatio producat respirationem, et quoque evidens est, quod affectio quae amoris producat cogitationem, nam cogitatio absque affectione est prorsus sicut respiratio absque corde, quae non dabilis est: inde patet quod affectio quae amoris conjungat se cogitationi quae intellectus, ut supra dictum; similiter ut cor in pulmone. * Prima editio: agunt: