Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 40

Previous Number Next Number See English 

40. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA SIT SUBSTANTIA ET QUOD SIT FORMA. Idea vulgarium hominum de Amore et de Sapientia, est sicut de volatili et fluente in subtili aere seu aethere; aut sicut de exhalato ab aliquo tali; et vix aliquis cogitat, quod sint realiter et actualiter Substantia et Forma. Illi qui vident, quod sint substantia et forma, usque percipiunt amorem et sapientiam extra subjectum ut profluentia ex illo, et quod extra subjectum ut profluens ab illo percipiunt, tametsi ut volatile et fluens, etiam vocant substantiam et formam, non scientes quod amor et sapientia sint ipsum subjectum, et quod id quod extra illud percipitur ut volatile et fluens, sit modo apparentia status subjecti in se. [2] Causae, quod hoc non hactenus visum sit, sunt plures causae; inter illas est, quod apparentiae sint primae ex quibus Mens humana format suum intellectum, et quod discutere illas nequeat nisi ex indagatione causae, et si causa alte latet, illam indagare nequit, nisi intellectum teneat diu in luce spirituali, in qua illum diu tenere nequit propter lucem naturalem quae continue retrahit. Veritas usque est, quod amor et sapientia sint realis et actualis substantia et forma, quae faciunt ipsum subjectum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church