Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. In homine apparent amor et sapientia ut duo separata, sed usque in se distincte unum sunt, quoniam apud hominem talis est sapientia qualis est amor, et talis amor qualis est sapientia; sapientia quae non unum facit cum suo amore,* apparet sicut sit sapientia, et tamen non est; ac amor qui non unum facit cum sua sapientia, apparet sicut sit sapientiae amor, tametsi non est, unum enim trahet suam essentiam et suam vitam ex altero reciproce. Quod sapientia et amor apud hominem appareant ut duo separata, est quia facultas intelligendi apud illum est elevabilis in lucem coeli, sed non facultas amandi, nisi quantum homo facit sicut intelligit; quare id apparentis sapientiae quod non unum facit cum amore sapientiae, relabitur in amorem qui unum facit, qui potest esse amor non sapientiae, imo amor insaniae: homo enim potest ex sapientia scire quod illum oporteat facere hoc et illud, sed usque non facit, quia non amat illud, at quantum ex amore facit quod sapientiae est, tantum est imago Dei. * Prima editio: amor[upside down e],


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church