Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 386

Previous Number Next Number See English 

386. VI. Quod mens hominis sit* ejus spiritus, et quod spiritus sit homo, et quod corpus sit externum per quod mens seu spiritus sentit et agit in suo mundo. Quod Mens hominis sit ejus spiritus et quod spiritus sit homo, hoc aegre potest recipi fide ab illis, qui cogitaverunt, quod spiritus sit ventus, et quod anima sit sicut aethereum, quale est halitus exspirati a pulmone[;] dicunt enim quomodo potest spiritus esse homo, cum est spiritus; et quomodo potest anima esse homo cum est anima; similiter de Deo quia vocatur Spiritus. Hanc ideam de spiritu et de anima traxerunt ex eo, quod spiritus et ventus in aliquibus linguis sint una vox; tum ex eo, quod cum homo moritur, dicatur quod emittat spiritum aut animam, et quod vita redeat cum spiritus aut anima pulmonis apud suffocatos aut deliquium passos redit, et quia tunc non appercipiunt nisi ventum et aerem, judicarunt ex oculo et sensu corporis, quod spiritus et anima hominis post mortem non sit homo. Ex corporeo hoc judicio de spiritu et anima exortae sunt variae hypotheses, et ex illis enata est fides, quod homo non [iterum] fiat homo [prius] quam die ultimi Judicii, et quod interea moretur alicubi, et exspectet reunionem [cum corpore], secundum illa quae in CONTINUATIONE DE ULTIMO JUDICIO n. 32 ad 38 dicta sunt. Quoniam Mens hominis est ejus spiritus, ideo angeli, qui etiam sunt spiritus, vocantur Mentes. * Prima editio: fit


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church