Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 385

Previous Number Next Number See English 

385. V. Quod per Correspondentiam illam detegi possint multa arcana de voluntate et intellectu, ita quoque de amore et sapientia. In Mundo vix noscitur quid voluntas et quid amor, quoniam homo non potest amare et ex amore velle ex se,* quemadmodum potest** intelligere et cogitare sicut ex se; similiter sicut non potest agere cor ad se movendum a se, quemadmodum potest agere pulmonem ad respirandum a se: nunc quia in Mundo vix noscitur quid voluntas et amor, et tamen noscitur quid cor et pulmo, haec duo enim exstant coram oculis, et lustrari possunt, et quoque ab anatomicis lustrata et descripta sunt,*** at voluntas et intellectus non exstant coram oculis, et [non] lustrari possunt, ideo cum scitur quod correspondeant, et per correspondentiam unum agant, possunt plura arcana de voluntate et intellectu detegi, quae alias detegi**** non possunt; ut de Conjunctione voluntatis cum intellectu, et de reciproca intellectus cum voluntate; seu de conjunctione amoris cum sapientia et de reciproca sapientiae cum amore: tum de derivatione amoris in affectiones, et de affectionum consociationibus, et de illarum influxu in perceptiones et cogitationes, tandem secundum correspondentiam in actus et in sensus corporis. Haec et plura arcana et detegi et demonstrari possunt ex conjunctione cordis et pulmonis, et ex influxu sanguinis e corde in pulmonem, et reciproca e pulmone in cor, et inde per arterias in omnia corporis membra, organa et viscera. * Prima editio: se;

** Prima editio: potet *** Prima editio: sunt;

**** Prima editio: detcgi


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church