Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 331

Previous Number Next Number See English 

331. Usus ad sustentandum Corpus, se referunt ad ejus Nutritionem, Induitionem, Habitationem, Recreationem et Delectationem, Tutationem, et Conservationem status. Usus creati ad corporis Nutritionem, sunt omnia Regni vegetabilis quae esui et potui sunt, ut fructus, uvae, semina, legumina et herbae; tum omnia Regni animalis quae eduntur, ut boves, vaccae, juvenci, cervi, oves, haedi,* caprae, agni, et ex illis lac, tum aves et pisces plurium generum. Usus creati ad corporis Induitionem sunt quoque ex duobus illis Regnis plura: similiter usus ad Habitationem; et quoque ad Recreationem, Delectationem, Tutationem et Conservationem status, quae non enumerantur quia nota sunt, ac ideo recensitio illorum solum impleret paginas. Sunt quidem multa quae non homini in usum cedunt, verum superflua non tollunt usum, sed faciunt ut usus persistant. Datur etiam abusus usuum, sed abusus non tollit usum, sicut falsificatio veri non tollit verum, nisi solum apud illos qui id faciunt. * Prima editio: hoedi,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church