Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 330

Previous Number Next Number See English 

330. Quoniam finis creationis est Coelum Angelicum ex Humano Genere, ita Humanum Genus, ideo fines medii sunt omnia reliqua quae creata sunt; quae quia se referunt ad Hominem, spectant haec Tria ejus, ejus Corpus, ejus Rationale, et ejus Spirituale[,] propter conjunctionem cum Domino: Homo enim non potest conjungi Domino, nisi spiritualis sit; nec potest spiritualis esse nisi rationalis sit, nec potest rationalis esse nisi corpus in statu integro sit; sunt haec sicut Domus; Corpus est sicut fundamentum, Rationale est sicut domus superinstructa, Spirituale sicut illa quae in domo sunt, et conjunctio cum Domino est sicut habitatio. Inde patet quo ordine, gradu et respectu Usus, qui sunt fines medii Creationis, se referunt ad hominem, quod nempe ad sustentandum Corpus ejus, ad perficiendum Rationale ejus, et ad recipiendum Spirituale a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church