Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 303

Previous Number Next Number See English 

303. Quod substantiae seu materiae quales sunt in terris, a Sole per Athmosphaeras* ejus productae sint, quis non affirmat, qui cogitat quod perpetuae mediationes sint a Primo ad Ultima; et quod nihil possit existere nisi a priori se, et tandem a Primo; ac Primum est Sol Mundi spiritualis, ac Primum illius Solis est Deus Homo seu Dominus. Nunc quia Athmosphaerae sunt illa priora, per quae Sol ille se sistit in ultimis, et quia priora illa activitate et expansione continue decrescunt usque ad ultima, sequitur quod cum desinit activitas et expansio illarum in ultimis,** fiant substantiae et materiae quales sunt in terris; quae ex Athmosphaeris, ex quibus ortae sunt, in se retinent nisum et conatum producendi usus. Qui creationem universi et omnium ejus non per continuas mediationes a Primo instaurant, illi non possunt quin hypotheses fractas et revulsas a suis causis condant,*** quae dum a Mente, quae interius res perspicit, lustrantur, apparent non sicut domus, sed sicut congeries qualis est ruderum. * Prima editio: Ath. / mosphaeras ** Prima editio: uitimis, *** Prima editio: condere,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church