Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 302

Previous Number Next Number See English 

302. QUOD ATHMOSPHAERAE, QUAE TRES SUNT IN UTROQUE MUNDO, SPIRITUALI ET NATURALI, IN ULTIMIS SUIS DESINANT IN SUBSTANTIAS ET MATERIAS, QUALES SUNT IN TERRIS. Quod tres Athmosphaerae in utroque Mundo, Spirituali et Naturali[,] sint, quae inter se secundum gradus altitudinis distinctae sunt, et quae versus inferiora secundum gradus latitudinis in progrediendo decrescunt, in Parte Tertia n. 173 ad 176, ostensum est: et quia Athmosphaerae versus inferiora progrediendo decrescunt, sequitur quod continue compressiores ac inertiores fiant, et tandem in ultimis ita compressae et inertes, ut non sint Athmosphaerae amplius, sed substantiae quietis, et in Mundo naturali fixae, quales sunt in terris, et materiae vocantur. Ex qua substantiarum et materiarum origine, sequitur Primum, quod substantiae et materiae illae etiam sint trium graduum. Alterum, quod contineantur in nexu inter se ab athmosphaeris ambientibus. Tertium, quod accommodatae sint ad producendum omnes usus in suis formis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church