208. Verbo[,] tales gradus sunt in omni ultimo, ita in omni effectu; nam omne ultimum consistit ex prioribus, et haec a suis primis; ac omnis effectus consistit ex causa, et haec ex fine, et finis est omne causae, et causa est omne effectus, ut supra demonstratum est, ac finis facit intimum, causa medium, et effectus ultimum. Quod simile sit cum gradibus amoris et sapientiae, caloris et lucis, tum cum formis organicis affectionum et cogitationum apud hominem, in sequentibus videbitur. De serie horum graduum in Ordine successivo et in Ordine simultaneo actum etiam est in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA n. 38 et alibi, [ubi] ostensum est quod similes gradus in omnibus et singulis Verbi* sint. * Prima editio: verbi