Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 207

Previous Number Next Number See English 

207. In omni ultimo sunt gradus discreti in Ordine simultaneo: fibrae motrices in omni musculo, fibrae in omni nervo, tum fibrae et vascula in omni viscere et organo, sunt in tali ordine; intime in illis sunt simplicissima quae perfectissima[;] extimum est compositum ex illis. Similis Ordo graduum istorum est in omni semine, inque omni fructu, tum etiam in omni metallo et lapide; partes horum tales sunt, ex quibus totum; partium intima, media et extima sunt in illis gradibus, sunt enim successivae compositiones, seu confasciationes et conglobationes a simplicibus, quae sunt primae eorum substantiae seu materiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church