Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. In Mundo spirituali sunt tres Coeli secundum Gradus altitudinis ordinati; in supremo Coelo sunt Angeli in omni perfectione prae Angelis in medio Coelo; et in medio coelo sunt Angeli in omni perfectione prae Angelis infimi coeli. Perfectionum gradus sunt tales, ut Angeli infimi Coeli non possint ad primum limen perfectionum Angelorum medii Coeli ascendere, nec hi ad primum limen perfectionum Angelorum supremi coeli: hoc apparet paradoxon, sed usque est veritas: causa est, quia consociati sunt secundum gradus discretos, et non secundum gradus continuos. [2] Per experientiam mihi notum factum est, quod tale discrimen affectionum et cogitationum, et inde loquelae, sit inter Angelos superiorum et inferiorum Coelorum, ut nihil commune habeant, et quod communicatio fiat solum per correspondentias, quae existunt per influxum immediatum Domini in omnes Coelos, et per influxum mediatum per Coelum supremum in infimum. [3] Haec discrimina, quia talia sunt, non possunt naturali lingua exprimi, ita non describi, cogitationes enim angelorum non cadunt in ideas naturales, nam sunt spirituales: exprimi et describi solum possunt ab ipsis per eorum linguas, voces et scripturas, et non per humanas: ex eo est quod dicatur, quod in Coelis ineffabilia audita et visa sint. Discrimina illa aliquantum comprehendi possunt per haec; quod cogitationes Angelorum supremi seu tertii Coeli sint cogitationes finium, et cogitationes Angelorum medii seu secundi Coeli sint cogitationes causarum, ac cogitationes angelorum infimi seu primi Coeli sint cogitationes effectuum. [4] Sciendum est, quod aliud sit ex finibus cogitare, et aliud de finibus; tum quod aliud sit ex causis cogitare, et aliud de causis; ut et quod aliud sit ex effectibus cogitare, et aliud de effectibus; Angeli inferiorum coelorum cogitant de causis et de finibus, sed Angeli superiorum Coelorum ex causis et ex finibus, et ex his cogitare est superioris sapientiae, at de illis est inferioris. Cogitare ex finibus est sapientiae, ex causis est intelligentiae, et ex effectibus est scientiae. Ex his patet, quod omnis perfectio ascendat et descendat cum gradibus et secundum illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church