Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 201

Previous Number Next Number See English 

201. Hic non dicetur de perfectionibus vitae, virium et formarum crescentibus aut decrescentibus secundum gradus latitudinis seu continuos, quia hi gradus in Mundo noti sunt; sed de perfectionibus vitae, virium et formarum ascendentibus aut descendentibus secundum gradus altitudinis seu discretos, quia hi gradus in Mundo non noti sunt. At quomodo perfectiones secundum hos gradus ascendunt ac descendunt, parum potest cognosci a visibilibus in Mundo naturali, sed clare a visibilibus in Mundo spirituali; ex visibilibus in Mundo naturali modo detegitur, quod quo interius spectantur, eo mirabiliora occurrant, ut pro exemplo, in oculis, in auribus, in lingua, in musculis, in corde, pulmone, hepate, pancreate, renibus, et in reliquis visceribus; tum in seminibus, fructibus et floribus; et quoque in metallis, mineris et lapidibus; quod in his et in illis mirabiliora, quo interius spectantur, occurrant,* notum est; attamen ex illis parum innotuit, quod illa interius perfectiora sint secundum gradus altitudinis seu discretos; ignorantia horum graduum id celavit. At quia iidem gradus in Mundo spirituali perspicue exstant, est enim totus ille Mundus, a supremo ad infimum,** in illos distincte discretus, ideo exinde potest illorum cognitio hauriri; ex quibus dein concludi potest ad perfectiones virium et formarum, quae in similibus gradibus sunt in Mundo naturali. * Prima editio: ocburrant, ** Prima editio: infinum,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church