141. Dicetur etiam aliquid de Amoribus, quia agitur de conversione angelorum et spirituum ex suis amoribus ad suos amores. Universum Coelum in Societates distinctum est secundum omnes differentias amorum; similiter Infernum; et similiter Mundus spirituum: sed Coelum est distinctum in Societates secundum differentias amorum coelestium; Infernum autem in Societates secundum differentias amorum infernalium; Mundus vero spirituum secundum differentias amorum tam coelestium quam infernalium. Sunt duo Amores, qui sunt Capita omnium reliquorum, seu ad quos se omnes reliqui Amores referunt: Amor qui caput, seu ad quem omnes amores coelestes se referunt, est Amor in Dominum; et Amor qui caput, seu ad quem se referunt omnes amores infernales, est Amor dominandi ex amore sui: illi bini Amores sunt e diametro sibi oppositi.