Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. Omnis ordinatio societatum in illo mundo est ordinatio secundum differentias amoris; causa est, quia amor est vita hominis, et Dominus, qui est ipse Divinus Amor, ordinat illas secundum receptiones ejus ac differentiae amorum sunt innumerabiles, quas nemo scit nisi solus Dominus. Conjungit societates ita, ut omnes quasi unam vitam hominis agant; societates caelorum ut unam vitam amoris caelestis et spiritualis; societates infernorum ut unam vitam amoris diabolici et infernalis; conjungit caelos et inferna per oppositiones. Quia talis ordinatio est, ideo unusquisque homo post mortem abit in societatem amoris sui, nec potest alio abire, amor enim ejus contranititur. Inde est, quod in caelo sint qui in amore spirituali sunt, in inferno autem qui in solo amore naturali. Amor spiritualis unice per vitam charitatis inditur, et amor naturalis manet naturalis, si vita charitatis omittitur; et amor naturalis, si non subjectus est amori spirituali, est ei oppositus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church